100
CHYMICVM. 57
non laborabit in re extranea: ignis est
regimen, quicquid fit, igne fit, vt suffi¬
cienter in praecedentibus & hic conclu¬
sionis loco satis dictum est. Vale lector
beneuole, & hisce per experientiam
meam verificatis laboribus, diu ad nomi¬
nis Diuini gloriam, animae tuę salutem,
proximique commodum perfruere.
EIVSDEM AVTHORIS AD
Filios veritatis,
AENIGMA PHILOSO¬
phicum.
Iam vobis filij scientiae, è scaturigine
vniuersalis fontis detexi omnia, vt nil
sit amplius residuum. Nam in praece¬
dentibus meis Tractatibus, naturam per
exempla sufficienter explicui: Theori¬
cam & praxin quantum fas fuit manife¬
staui. Sed ne quis de Laconismo conque¬
ri possit, quod aliquid omiserim, totam
artem aenigmaticè adhuc vobis descri¬
bam, vt videatis, quousque Dei ductu per¬
uenerim: Infiniti sunt libri de hac arte
tractantes, vix in vllo reperietis veritatem
eatenus vobis patefactam, quod hanc
ob¬