100
CHYMICVM. 59
scribendi facilitas, quòd longè facilius
erit illi, qui in centro est, & rem videt,
quàm huic, qui in circumferentia ambu¬
lat, & nil praeter auditum habet. Omnium
rerum materiam secundam lucidissimè
descriptam habetis, sed hanc vobis com¬
mendo cautelam, quòd si ad arcanum
hoc peruenire volueritis, scitote, quod
in primis Deus orandus, posteà proxi¬
mus amandus sit: denique nolite vobis
res adeò subtiles imaginari, de quibus
natura nil scit, sed manete, manete in¬
quam in via naturę simplici, quia in sim¬
plicitate rem citius palpare, quàm ean¬
dem in subtilitate videre poteritis: noli¬
te in lectione meorum scriptorum sem¬
per inhaerere syllabis, sed tegendo vti¬
que considerate naturam, & eiusdem
possibilitatem. Antequam verò ad opus
vos accingatis, imaginamini diligenter
quid quaeratur, & quis sit intentionis
vestrae scopus ac finis, nam multò me¬
liùs est cerebro & imaginatione prius
discere quàm manu & sumptibus. Et
hoc vobis dico, quòd opus est tem quae¬
rere aliquam, quae occulta est, ex qua fit
(miro modo) talis humiditas, quae au¬
rum