100
CHYMICVM. 61
vbi omnia venalia sunt, & iniquitatem
virtutem superasse, futurae vitae meliora
prae oculis video, hisce gaudeo. Iam non
miror vt antea feci, cur Philosophi ha¬
bita tali medicina non curarunt abbre¬
uiare dies suos, quia omni philosopho
ita est prae oculis vita sequens, sicuti in
speculo apparet tibi tua propria facies.
Quod si tibi Deus dabit optatum finem, po¬
stea credes mihi, nec te reuelabis mundo.
SEQVITVR PARBOLA SEV
Aenigma Philosophicum, Coronidis & super¬
additamenti loco adiunctum.
Evenit aliquando, cum per tot annos
vitae meae nauigarem à Polo Arcti¬
co ad Polum Antarcticum, vt singulari
Dei nutu eijcerer ad littus magni cu¬
iusdam maris: & licet maris illius
mundi aditus & proprietates optimè
cognitas & perspectas haberem; nihil¬
ominus inseius fui, an etiam in illis
ris generaretur pisciculus ille Echeneis,
quem tot magnae & paruae conditionis
homines hactenus tam sollicitè quaesie¬
runt. Dum autem in littore Melosynas
hinc inde natantes cum nymphis con¬
spicio, fessus etiam à praecedentibus
labo¬