100
CHYMICVM. 67
Dixi; ad quid vtilis? Respondit, ante de¬
bitam coctionem est summum vene¬
num; sed post coctionem conuenientem
summa est medicina, & dat vigint: no¬
uem grana sanguinis; quodlibet autem
granum octingentos sexaginta quatuor
suppeditabit tibi fructus Arboris Sola¬
ris. Quaesiui; nonne vlterius meliorari
potest? Teste scriptura Philosophica,
ait, primùm ad decem, postea ad cen¬
tum, deinde ad mille, & decem millia,
etc. potest exaltari. Instabam, Domine
mi: noueruntne multi istam Aquam, &
habetne nomen proprium? Ille clama¬
bat palam dicens: pauci nouerunt, sed
omnes viderunt, & vident & amant.
Habet nomina, sed multa & varia. At
nomen proprium eius est Aqua maris
nostri. Aqua vitae non madefaciens ma¬
nus. Petu adhuc. Vtunturne ea alij ad
res alias? Vtitur ea ait omnis creatura,
sed inuisibiliter. Nasciturne in ea ali¬
quid? interrogaui: At ille: ex ea fiunt res
omnes in mundo, & in ea viuunt: sed in
ea propriè nihil est, sed est res quae se
miscet omni rei. Quaesiui, est ne sine hoc
Arboris fructu vtilis? Ad hoc dixit, in
hoc
D