304
PRAEFATIO.
bus, uno eodemque animorum consensu
& conspiratione, constanter invi¬
cem juncti permanebimus. Ulterius
nihil addens de nomine, hunc saltem
foetum meum Philosophicum, aborti¬
um quidem & tumultuarium tibi le¬
gendum examinandumque offero: in
quo praeter infinita alia, quae brevita¬
tis causa nunc omitto, hoc unum haud
dubiè improbabis, quod à consveto
Philosophorum tramite discedens, de
tantis mysterijs, paulò liberiùs, quàm
par sit, scribam. Sed cutut se res
habeat, non, tamen id, qualecunque
tandem sit, rudiori promiscuaeque ple¬
beculae obiectandum esse censui, prius¬
quàm tuae subijcerem censurae. Mul¬
to enim rerum usu, me longe antecel¬
lis, ita ut tuo iudicio, tanquam firmo
& solido lubens meritòque acquiescam.
Te igitur vehementer etiam atque et¬
iam rogatum volo: ut id placido sere¬
noque