304
CAPITULUM I. 7
devastarunt: sed alias quoque scientias, puras
atque sanctas, suis quisquiliarum sordibus simul
inquinarunt, & tam horrendè deformarunt:
ut vix ac nevix quidem scintillulam adhuc in
illis agnoscas residuam, genuinae ac primae vae¬
integritatis. Tantae cladis causa non mini¬
ma existit mendosum illud & rixosum artis
disputatricis in ventum, qua paulò post in¬
frà dicetur. Hinc in varias adèò partes di¬
stracta Philosophia, modò ab hoc, modò ab illo
violentos depravationum insultus passa est.
Quid enim operae pretium hac in re facerent
isti, qui lumine Naturae destituti, ex proprio ce¬
rebro, uno atque altero argumento dialectico in
medium prolato, fabulosa principia & causas,
pro artis fundamento, simplicioribus ac rerum
ignaris obtruderent? Exquae re tanta opinionum
varietas emersit, quantus philosophantium
numerus, ut quem nunc sequaris aut deseras,
vix perspicias. Tam obstinato sunt interim
quidam, animo, ut quam vis apud multos
authores evidenter satis agnoscant rei falsi¬
tatem, tamen mordicus eos, tanquam milites
Peterani & strenui antiquitatis defensores
Propugnent, ac ignominiosum sibi fore existi¬
ment.
A 4