304
16 DE LAPIDIS PHYSICI SECRETO
oppono unicam pietatem, quae utilis est ad
mnia, habens promissionem tam praesentis,
quàm secuturae vitae. In hac una si benè eru¬
diantur, & proficiant adolescentes: tam ex¬
ternorum quam internorum morum elegan¬
tia, vitaeque integritate praestantissimi evadent.
Valeat igitur cada verosa illa & emortua Pa¬
ganorum Ethica, cum Christiana nostra è vi¬
vis divinitatis fontibus profecta, nos non tan¬
tùm secularis felicitatis in hoc mundo, sed ae¬
ternae etiam beatitudinis in secutura vitas,
participes efficiat. Hujus namque virtutes fi¬
unt ex fide vera in Christum, sine qua nemo
hominum DEO placere, aut salpari unquam
poterit. Sin verò quis iterum hîc inferat,
quasi Ethicam cum Theologia confundam:
sciat is me non authorem esse tantae affinitatis,
vel potius identitatis in utraque scientia, sed
psam aeternam DEI sapientiam, à qua tanquam
à centro emanarunt omnium scientiarum, ar¬
tium & disciplinarum radij, & rursus in ean¬
dem quoque tanquam in idem centri punctum,
collimant simul omnes: ita ut quascunque scien¬
tias hominum curiositas & superstitio disjun¬
xit & divisit in Theologiam, Ethicam, Juris¬
pruden¬