304
CAPITULUM I. 19
netur, conditum, & creatum esse à DEO, ex
nulla alia praexistente materia, quàm per so¬
lum verbum FIAT. It primum enim Deus
dixit: Fiat coelum: fiat terra facta sunt: ita
ut principium rerum omnium, non investigan¬
dum sit aliud, quàm solum hoc verbum,
procedens ex ore DEI.
Sed obstant hîc quidam nasutuli, dicentes, quod
quam vis abnegari non possit, verbum Domini esse
causam & principium rerum omnium, tamen id so¬
lummodo intelligendum esse de causa efficienti,
non autem de causa materiali. Absurdum
enim esse autumant, si quis asserat, hoc VER¬
BUM, quod non est nisi status, spiritus & an¬
helitus essentialis DEI, corporeum, & visi¬
bile factum abisse in lignum, lapidem, etc.
Sed quàm ridicula omnique explosione dig¬
nas haec sit obiectio, ex eo constat, quòd diffe¬
rentia haec inter causam formalem & materialem
locum tantùm habeat in rebus artificialibus:
non autem in naturalibus multò minus in opere
creationis. In artificialibus quidem, lignum tan¬
quam subiecta materia, ex qua formatur men¬
sas, separatum quid est ac diversum, à scri¬
nario sive artifice, qui efficientis sive formalis
causae
B 2