304
24 DE LAPIDIS PHYSICI SECRETO
In unico enim veritatis centro, quod simplex,
stabile, & immotum semper manet, conve¬
niunt omnes.
Tandem adhuc videamus reliquam ve¬
strae Philosophiae partem, Logicam videlicet,
sive Dialecticam: quae definitur esse ars benè
disserendi, ratiocinandi, argumentandi, ve¬
rum à falso discernendi, disputandi, disceptan¬
di, vel potius rixandi, altercandi, controversi¬
as excitandi, lites spargendi, excitatas & notas
pertinaciter & petulanter fovendi, rarissimè
easdem componendi: dubia proposita frigidè
& ieiunè, vel vix & nunquam solvendi, &
denique in salebroso incertitudinis labyrintho
perpetuò versandi. Hacenim arte in utramque
partem, ut vocant, pro & contrà disputandi
in usum vocata, tot infinitarum opinionum por¬
tenta in lucem prodierunt, quae aliàs suo tene¬
brarum pulvere obtecta diutius latuissent,
nisi horum authores tam speciosis probabilium,
hoc est, incertarum, infirmarum, fucatarum,
non verarum, ac falsissimarum rationum ar¬
mis freti in quam vis disputandi arenam des¬
cendere se animosè quidem, sed satis protervè
ac impudenter obtulissent. Vis scire, unde
tot