304
26 DE LAPIDIS PHYSICI SECRETO.
ipsemet improbo ac detestor, quàm malum rei
usum. Sed opinionum diversitatem tantùm
in eo habemus: quod ejusmodi abusus originem,
aliunde, quam mea fert sententia, derives.
Existimas enim artem, quam ex Aristotelis
aliorumque authorum, voluminibus hausisti,
perse esse bonam & laudabilem: abusum au¬
tem ejusdem super venisse petulantum quorun¬
dam & sceleratorum hominum malitia. Eo
verò contrà primario artem ob culpam ipso¬
rùm authorum, iam vitiosa imperfectionis
(omne enim donum imperfectum est à Diabo¬
lo: perfectum solum a DEO: ut Paracelsi do¬
cet Symbolum) veneno infectam & deprava¬
tam esse affirmo: adeò ut idem venenum in ar¬
tis cultores derivatum, tantae abusionis pestem,
introduxerit. Clarius hoc patebit, si artem per¬
fectam & sinceram, cum imperfecta & con¬
taminata conferamus. Contraria enim sibi in¬
vicem opposita magis elucescunt. Perfecta ni¬
hil aliud est, quam impressio radiorum di vino¬
rùm, quorùm vi sola, nulla librorum scripto¬
rum, aut axiomatum dialecticorum, opee.
Philosophus rectè ratiocinatur, & verum
a falso discernit. Liber autem in quo con¬
scrip¬