304
28 DE LAPIDIS PHYSICI SECRETO
sed per infinitum. Quod autem ut fiat, non
ad organum Dialectices finitum, sed ad fon¬
tem infinitatis, DEUM nempè ipsum, omnium
artium authorem recurrendum erit: qui solus
ex inexhausto & infinito suae benignitatis scri¬
mio, petentibus & fidelibus suis liberalissimè
largitur spiritum discretionis inter verum &
falsum, adeò ut de qua vis quaestione proposita,
rectum & inculpatùm ferre queant sudicium.
Cum econtra pagani, certis axiomatum limiti¬
bus in nimiam coacti angustiam, de rebus su¬
dicandis timidè admodum pronuncient, & è
mille propositionibus, vix unam veram & sta¬
bilem, quae non levissimo quovis rationum mo¬
mento everti possit, proferant. Hinc nempe
fundi istius calamitas, quod disputantes, copia
rerum superati & confusi, in tot inextricabi¬
les errorum syrtes praecipitentur. Quomodo
enim inde pedem retrahant, cum canonum lo¬
corumque penuria pressi, quo se vertant, amplius
nesciant. Ne autem idcirco videantur indo¬
cti & artis rudes, nominis sui & existimatio¬
nis salutem quaerunt rixis & altercationibus:
ex quibus postea prolabuntur in convitia &
calumnias: sicque continuata serie de vitio, in
vitium