304
30 DE LAPIDIS PHISICI SECRETO
re, nisi velit audire haeretico, magus, exorcista,
sophista, Ramista, Paracelsista, Alchymista, etc.
At sufficit his generatim tantùm ostendisse
differentiam inter Philosophiam Hermeticam
sive Christianam, & Peripateticam sive pa¬
ganam: ac breviter simul originem, causam
& principium utriusque lecteris iudicio subie¬
cisse. Qui ex veritate est, inquit ipsa veri¬
tas, Salvator noster Christus, vocem meam
audit: qui vero amat mendacium, in via sua,
antequam dimidium mundant absolvat itine¬
ris, miserè peribit. Resipiscite ò pagani philo¬
sophi: paganismum illum vestrum in Philoso¬
phia DEO & omnibus bonis abominabilem ex¬
uite, & Christianismum verum induite: hunc
non ore tantum profitemini, sed reipsa & factis
ostendite, ac cogitate, quod ratio unicujusque
verbi otiosi sit reddenda. Quae autem maior
vanitas, quàm sectari & defendere paganori
deliria, quae tot manifestis abundant nugis ac
mendacijs, ut in illorum scriptis vix occurrat
unica pagella, quae non totidem errores, quot li¬
neas atque verba contineat, adeò ut ijs emendan¬
dis una litura sufficiat. Haec itaque de inspiratio¬
ne divina, tanquam praecipuo artis capite,
paullo