304
CAPITULUM I. 39
resipiscant, re vocandis. Ridet enim Natura (in¬
quit doctissimus Severinus) avaras spes: ac
multò tolerabilior est in Philosopho imperitia,
quàm avaritia: tolerabilior item ignorantia,
quam intemperantia & luxuria. Decet enim
Philosophum esse virum pium, probum, con¬
stantem in dictis & factis, firma fide in Deum,
prudentem, & nullius rei a varum, praeterquam
sapientiae.
Praemissis igitur his, quae praecipuè in vero
artifice reperiuntur, Hermes nunc orditur ope¬
ris magni descriptionem, quod appellat scienti¬
am elementorum. Ne autem quis putet, illum
loqui de elementis, prout ea vulgò in scholis pe¬
ripateticorum accipiantur: qui elementum
iunt esse corpus simplex, ex quo quidque primùm
constituitur; addit hac duo verba, non corpo¬
raliter, nec imprudenter: Si non corporali¬
ter nec imprudenter: Ergò πνευματιηως και
σοφικως, hoc est, spiritualiter & sapienter. Il¬
tuntur Philosophi Chymici semper hac licentia
in docendo, ut artis voncabulae, fingant pro suo
cujus vis arbitrio. Nam quidam, principia ar¬
tis dixerunt esse 4. elementa, terram, aquam
aërem, & ignem, ut hîc Hermes noster:
alij
C 4