304
CAPITULUM I. 41
Hic circulus nihil aliud significat, quàm
verum & unicum Philosophorum Mercurium,
materiam primam, aquam Philosophicam pri¬
mordialem, simplicem & sine divisione unam.
Nam rotunda circuli figura, carens angulis,
unitatem simplicem denotat. Si quis enim cir¬
culum descripserit, neque principium in veniet,
neque finem. Ex quo colligitur, hunc eundem
Mercurium esse principiùm, medium & finem
operis: sine quo qui laborare praesumet, oleum &
operam perdet, & nunquam ad veritatis lu¬
cem per veniet.
Gemina circuli descriptio indicat duplica¬
tum illum Bernhardi Trevisani Mercurium, agens
videlicet & patiens: sive sulphur & Mercurium.
Ac quàm vis binarius numerus confusionis au¬
thor dlicatur, & proinde materiae diversitatem
aliquam arguere videatur: nulla tamen planè
est
C 5
image 2
2.
Circulus duplex.