304
CAPITULUM I. 53
aliquem aliquandò fuisse, qui hoc pacto artem
edoctus, in Philosophum statim evasisset. Eo¬
dem enim modo, & quilibet rusticus Philoso¬
phi titulo salutandus esset, qui, licet perspectum
habeat modum, agrum bene colendi, in tempo¬
re seminandi & metendi: ignorat tamen inter¬
num, & praecipuum frugum maturandarum
motorem: quo ignorato nemo se Philosophiae pe¬
ritum, nisi fortè quidam audaculus, mentisque
inops, profitebitur.
HERMES.
Ecce vobis exposui, quod celatum
fuerat, quoniam opus vobiscum, &
apud vos est, quod intus arripiens &
permanens, in terra vel in mari habere
potes.
SCHOLIUM.
Operis secretum commendat suis filijs, &
vocabulo ECCE ostendit, se rem perfecisse
maximi momenti in explicatione artis nohi¬
tissimae & abditissimae. Geber, Morienus,
lijque Philosophi subent artis indagatores, mine¬
talium radices in seipsis inquirere. Vnde in¬
quiunt: si ortus tui noveris principia, semen
sive
D 3