304
84 DE LAPIDIS PHYSICI SECRETO
omne nocumentum, & angustiam,
evadetis, de tenebris ad lucem, de deser¬
to ad habitaculum, & de angustia ad di¬
latationem ipsius auxilio venietis.
SCHOLIUM.
De tribus praecipuis lapidis coloribus di¬
ctum est suprà. Sed author hic plurium
adhuc aliorum mentionem facit, è quibus ta¬
men omnibus unum tantùm cognoscendum,
eumque cognitum celandum praecipit. Quis iste
unicus sit, facilè colligitur esse rubicundus.
Quò enim res preciosior & praestabilior, ci¬
tiùs etiam in electionem venit. Rubicundus
autem color caeteris omnibus laudis & praestan¬
tiae palmam facilè praeripit, adeò ut nihil eo no¬
bilius ac perfectius sub Sole excogitari possit:
Quem si adeptus fueris, iuxta authoris moni¬
tùm celabis. Denique enarrat Hermes eximias
dotes atque virtutes lapidis, quibus frui poterit
omnis, qui illo concedente DEO omnipotente
potitus fuerit.
Summum enim ait esse praeservati vum ad¬
versus quoscunque corporis gravissimos affectus:
tristitiam pellit, non secus ac medicamentum
illud