304
98 DE LAPIDIS PHYSICI SECRETO
modò lectioni deditus, si rem propositam ad re¬
ctae rationis amussim & naturae possibilitatem
expenderis, salvus eris. Sin vero nudam tan¬
tùm literam specta veris, tanquam rationis in¬
ops & imprudens decipieris. Audi igitur fideli¬
ter monentem authorem, cujus consilio nul¬
lum approbabis propositum priusquam id fir¬
missimis rationum momentis probè munitum
fuerit. Sed unde rationes & argumenta illa,
promenda sint, supra in capitulo primo evi¬
denter satis declaratum fuit. Si igitur his armis
tanquam lorica & fortissimo corporis muni¬
mento indutus fueris, duplex tibi pectoris robur
conciliabis, omnesque sophistarum ictus a qua¬
cunque parte imminentes, sine negotio avertes
& declinabis. Quemadmodum enim nix ca¬
dens super lapidem ignitum, statim diffluit, &
in vaporem resoluta evanescit, sic sumpto ra¬
tionum clypeo, omnes hostiles sophismatum, in
scriptis sapientum ubique occurrentium, impetus pro¬
pulsabis, & sic hostibus ignorantiae proprijs fu¬
gatis, victoriam tandem obtinebis gloriosissimam:
& eos, quos tibi antea inimicos putabas, in ve¬
ram & sinceram, aeternamque tibi de vinctos
micitiam experieris.
HER¬