304
100 DE LAPIDIS PHYSICI SECRETO
spiritibus non fixis, vel ut Philosophi loquuntur,
aquis ponticitatem habentibus, veluti aceto
radicato, ac similibus solvenda, ut fiat volati¬
lis. Hac enim ratione aptior erit ad separan¬
dam ejus rubiginem. Rubigo enim putre¬
dinis genus est in metallis, & certissimum im¬
perfectionis signum.
Haec igitur ab illis amo venda est per subli¬
mationem, totiesque illa reiteranda, donec volans
à fixo retineri, visui manifestum fiat. Non
autem praecipitanter hîc procedendum erit,
neque una statim vice omnia peraguntur: sed
gutta post guttam paulatim extrahenda. Pos¬
sit enim aliàs fieri, ut ex nimia festinatione
vel vas frangatur, vel materia, detrimenti
quid capiat. Cum igitur teste Salomone, Sap.
II. omnia DEUS in mensura, & numero, &
pondere disposuerit; non oscitanter praetereun¬
di sunt dies noti, scilicet Philosophis. Sapi¬
enter enim, inquit author, si ita diebus notis re¬
xeris opus, con veniens tibi comes erit, & ma¬
xima inde honorum ornamenta tibi evenient:
iuxta illud Poëtae stellati ita canentis:
"Proinde sophi veteres subtili indagine quendam
Commenti lapidem, sibi fida viatica cunctis
Perman¬"