304
CAPITULUM II. 111
SCHOLIUM.
Turba Philosophorum inquit: convertite ele¬
menta, & quod quaeritis, invenietis. Sunt
enim elementa, ut dicit Philosophus, circulari¬
ter conversiva proptereà quod unum elemen¬
tum cum altero symbolizat. Terra enim
quae est, sicca & frigida participat ex una qua¬
litatis proprietate cum aqua, quae est frigida &
humida. Aer autem humidus & calidus par¬
ticipat cum igne, qui est calidus & siccus: & sic
consequenter terra cum igne, quo ad siccitatem.
Sed unum est tantum verum ac primum ele¬
mentum lapidis, videlicet terra, quae calcina¬
tione Philosophica exusta, & rarefacta, solvi¬
tur posteà loco humido in liquorem sive aquam
turbidam, crassam, & ponderosam: haecque sub¬
limatione subtilior reddita transit in aërem si¬
ve oleum: quod sublimationis continuatione
totum igneum redditur. Sed ut penitus absu¬
matur ejus superflua humiditas, igne fortissi¬
mo hoc oleum ultimò reducendum est in cine¬
rem siwe terram rubicundam. Et sic Draco
devoravit caudam suam: & Pelicanus pro¬
prio suo sanguine, è pectore emisso, pullis suis
mortuis restituit vitam.
Hic