304
CAPITULUM II. 115
turus: Tu inquit, ut ex sermone tuo intelligo,
prorsus ignarus es rerum Chymicarum, nec
vel carbonem tetigisti unquam. Ego verò,
quia anteà ex propria, ipsius confessione,
illum diu laborando ne tantillum quidem inde
percepisse utilitatis, no veram, simpliciter re¬
spondi: neque tot ego inutiles feci sumptus, ut
multisolent. Sed si miser ille scivisset, quàm
parum veri Chymiae indagatores, de mortuis
illis carbonibus solliciti essent: quamque mihi
tum temporis labia carbone vivo, ab altari
Philosophico per angelicam, vel potius diui¬
nam inspirationem, ad me perlato, tacta ac
tincta, fuissent: majori fortè verborum, hu¬
manitate meam quaesi visset amicitiam:
neque tam difficilem sese erga me exhibuisset.
Sed antiqua est illa inter homines calamitas:
ut semper virtus & veritas, vim patiendo,
premantur: vitium autem & mendacium,
instar spumae in hac immunda, mundi olla¬
ebulliendo, semper summa, petant. Quis
igitur Philosophorum, erudiat aut arguat
ejusmodi impios irrisores: nisi fortè sibi
apsi iniuriam, facere, & maculam con¬
trahere velit? Missis igitur sycophantis istis,
me¬
H 2