304
118 DE LAPIDIS PHYSICI SECRETO
vinculis, adeò ut tandem omnem prorsus inde
evadendi amittant commoditatem. Nimia
enim, inquit Philosophus, festinatio ex parte
à Diabolo est: & haec quidem non parvam ip¬
sis erroris praebet occasionem. Siquidem prae¬
cipiti quodam raptu, ab insatiabili habendi de¬
siderio ac cupiditate concitato irruunt in ar¬
tem: &, dum illotis manibus, sacra Philoso¬
phiae mysteria, quae temerare aut polluere ne¬
fas est tractare, & re incognita, manum ope¬
ri admovere conantur, ordine quodam in ver¬
so, sive, ut in scholis loquuntur, per ὑστερον προ¬
τερον, in tantam confusionem illabuntur, ut
nunquam hinc aliquid laude dignum conse¬
quantur. Cum igitur maximoperè necessa¬
ria sit perfecta ac solida argenti vivi cognitio,
antequam quid tentetur in hac arte: propin¬
quior autem & facilior via ad ipsius notitiam
perveniendi non detur, quàm quae sumitur à
virium & facultatum ejusdem contemplatio¬
ne: omnibus hujus profundae Philosophiae dis¬
cipulis hoc fidele communico consilium ut
mnium primò animo suo diligentissimè consi¬
derent, perpendant, ruminent, volvant ac re¬
volvant quascunque illas argenti vivi sive mer¬
curij