304
120 DE LAPIDIS PHYSICI SECRETO
denigrat, & corrumpit: habet praetereà du¬
plicem superfluitatem, inflammabilem videlicet
substantiam, & terream seculentiam. Ergò
indagandum aliud erit, quod ignis sit simplex
& vivus, quodque corpora mortua revivificet,
caque in perfectionem summam, ultimamque ma¬
turitatem perficiat. Tale, inquit Avicenna,
non alibi reperitur super terram, quàm in cor¬
poribus Solis & Lunae: In Sole quidem perfe¬
ctionis, quia magis & digestum & decoctum.
Cum hoc igitur sulphure si tinctura praepare¬
tur, deque infimo obscuritatis gradus per medium
catenatim provehatur in supremum usque di¬
gnitatis splendorem & spiritualitatem, quod¬
libet corpus, igne liquatum, tingit, & tam fir¬
miter corporibus adhaeret, ut in aeternum non
amplius ab illis separetur: quia sic tingens &
tingendum una tinctura facta sunt. Sophi¬
stica verò tinctura, quae ex medijs minerali¬
bus, ex sulphure adurente, arsenicali, alumi¬
nari, & similibus conficitur, neque corpora, super
quae proijcitur, neque suam propriam substantia
ab ignis violentia defendere potest, sed simul
cum corporibus fugit, & ab igne evolat in
auras.
HER¬