304
CAPITULUM II. 137
DEI & prophetas constituit: quique speciosior
Sole, & super omnem dispositionem stellarum
luci comparatus in venitur prior. Quemad¬
modum igitur Christus, almo suo ac divinò lu¬
mine huminum corda accendit, illustrat, & sa¬
lutari sacrosancti Spiritus igne purificat: Sic
quoque lumen Naturae, omnia haec inferiora,
mundaria & naturalia non tantùm illuminat,
scvet & conservat: sed accedente saltem ele¬
mentorum separatione, miranda quoque praestat
non tantum in metallis repurgandis, sed vim
quoque habet maximam in lapidibus expolien¬
dis & exaltandis, quos per multorum tempo¬
rum circumvolutionem, in coelestem ac cristal¬
linam claritatem perfectè convertit.
HERMES.
Draco autem in omnibus his habi¬
tat: Ejus autem domus sunt tene¬
brae & nigredo in eis, & per eam in aë¬
rem ascendit, qui est eorum coelum ex
suo oriente: dum autem fumus eis per¬
manet, non sunt perpetua. Sed ex aqua
fumum depone, & ex ungvento nigre
dinem, & ex faece mortem. Et habita
disso¬