304
CAPITULUM II. 139
quisitè repurgarunt, ut sublatis prorsus pesti¬
lentibus istis & nocentissimis halitibus, sere¬
nam, claram, optimam & saluberrimam effi¬
cerent aëris substantiam. Idem usu venit coelo
nostro Philosophico, quod in resolutione sua pri¬
ma sive putrefactione adeò horrendè inquina¬
tur, ut tanquam venatissimus Draco suo atta¬
ctu omnia inficiat: Vnde etiam dicitur in te¬
nebrosa domo habitare: nigredinem, fumum,
facem, & mortem ipsam in se possidere. Quam¬
diu igitur coelum ita infectum manet, in pri¬
stinam naturam simplicem, puram, fixam, &
perennem redire nequit.
Quamobrem author praecipit, ut Draco per
nigredinem ascendat in aërem: quod vix con¬
tinget, ob ejusdem crassam & ponderosam cor¬
poris molem: quae non sursum tendet, prius¬
quam ignis vi & potentia in vitro Philoso¬
phico resolvatur in aëream & vaporosam sub¬
stantiam: & ita soluta, frequenti aëris ven¬
tilatione exactè perpurgabitur: & primae vam
coeli naturam recuperabit. Quem finem si
assecuti fuerint artifices, DEO imprimis hym¬
num canentes, cum laetitia piè exultabunt.
HER¬