304
CAPITULUM II. 141
eligenda, quae principijs suis sint propinquiora.
Sicut enim, teste Hippocrate, calore naturali
magis abundant infantes recens nati, & vix
ab uberibus naturae ablactati, quàm adultio¬
res ita inter sulphura rerum, quorum differen¬
tia longè latèque se extendit, nobiliora & prae¬
stantiora sunt ea tantùm, quae primitivae si ve¬
mercuriali origini sunt viciniora, quàm quae
longiùs hinc recesserunt. Propinqua autem
sunt, quae extrahuntur ex ipso mercurio, auro
& argento. Remotiora, quae ex reliquis me¬
tallis: Remotissima verò, quae ex caeteris mi¬
neralibus, omnibusque animalibus & vegetabi¬
libus educuntur.
HERMES.
Scito fili, quod omnes sapientiae, quae
in mundo sunt, huic meae sapientiae
subditae sunt. His in mirabilibus oc¬
cultis elementis, artes casuum sunt, quas
finita & consecuta est. Oportet igitur
illum, qui introduci vult in hanc nostram
occultam sapientiam, arrogantiae vitium,
à se expellere: & pium & probum, &
profundae rationis esse, hominibus pro¬
pin¬