304
144 DE LAPIDIS PHYSICI SECRETO
cùm tamen diverso considerationis respectu
singulae considerandae fuissent. Chymiae enim
dicit sua esse principia peculiaria; item Physicae,
Astronomiae, Theologiae, caeterisque artibus, sua
quoque ab alijs diversa esse. Sed posito hoc, ita
esse: quomodo verò poterit quaeso aliquis Chy¬
miae ignarus, solidè perscrutari Physices prin¬
cipia, quae juxta communem philosophantium
opinionem, sunt tantùm mera hominum som¬
nia, utpote quae omni certitudinis fundamen¬
to carent, nec quaenam, aut qualia illa sint, ve¬
rè aut perfectè sciri potest, nisi accedat Chymi¬
cus, qui ad oculum demonstret horum certitu¬
dinem. Astronomi quoque in prognosticis &
divinationibus saepenumerò adeò à vero scopo
aberrant, ut illorum fides nostro seculo valdè
periclitari ceperit, idque ob nullam aliam cau¬
sam, quàm quod Chymiae imperiti ex astrorum
superiori tantùm firmamento affixorum, &
longissimè hinc dissitorum viribus, situ, & con¬
stellatione, futura praedicere conantur: in quo
tamen turpiter falluntur. Multò enim cer¬
tior prognosticandi ratio sumitur ex illa Astro¬
nomia, quorum principia, Chymica demonstra¬
tione adeò sunt stabilita, ut non nisi insensa¬
tus &