304
146 DE LAPIDIS PHYSICI SECRETO
& clarè illucescere incipit: Et sicut nihil repe¬
ritur, quod, teste Psalmista regio, se abscondat
à calore Solisque sic nulla est ars & scientia tàm
ambiguis & fallacibus fundata principijs, quae
non per Chymiae scientiam, tanquam ad lapi¬
dem, Lydiums, probetur: & abstrusae, ejus
& abscondita, veritas in lucem tandem
revocetur. Meritò igitur reliquae scien¬
tiae, hanc tanquam suam dominam ac Regi¬
nam agnoscant, eique, ut decet, ancillentur, ac
ministrent. Mirantur multi, cur Chymici
authores, artem suam tàm multiplici scriben¬
di stylo prodiderint: terminos sive vocabula
artis mutuantes modò à Physicis, modò ab astro¬
nonum, geometris, arithmeticis, medicis, theolo¬
gis, etc. Causam si nescis, dicam. Chymia per se¬
simplex, perfecta, circularis, universalis, am¬
plissima, magnificentissima, & regia, sola in
supremo artium solio constituta, caeterarum ar¬
tium seu scientiarum opera & ministerio, tan¬
quàm regina famulabus & pedissequis suis u¬
titur: unde etiam ipsae mirabili consensu &
conspiratione in hujus unius dominae suae mini¬
steria promptissime undique concurrunt & con¬
fluunt. Sed qui crasso sunt & hebeti ingenio,
con¬