304
CAPITULUM II. 149
HERMES.
Et hoc scias fili, nisi sciat mortificare,
generationem inducere, spiritus vi¬
vificare, mundare, & lumen introdu¬
cere, quousque bellentur, incolorentur,
& à maculis mundentur, velut à nigre¬
dine & tenebris, nihil scit, nec ei perfi¬
citur: si autem hoc sciverit, magnae dig¬
nitatis erit, adeò ut reges ipsum vene¬
rentur. Haec arcana fili, oportet nos cu¬
stodire, & ab omnibus improbis & insi¬
pientibus celare.
SCHOLIUM.
Mortificare Philosophus significat in partes
msuas dissoluere ac putrefacere. Senior
enim Philosophus: Scias, inquit, quod non fit
generatio absque corruptione: unde studeas in
putrefactionem. Et alius. Philosophus in
Turba: putrefactio, inquit, est maxima, & at¬
trahit maximum arcanum. Magnetica haec
arcanorum attractio, in omni generatione na¬
turali perspicuè relucens, & non nisi Philoso¬
phiae mystis & initiatis doctrinae filijs cognita,
multa ubique operatur admiranda in Natura.
Per
K 3