304
CAPITULUM II. 151
Renè igitur operanti, benè erit, Regesque
illi favebunt, maximisque ornabunt dignitati¬
bus. Tandem conclusionis loco, in hoc para¬
grapho, addit author communem illam admo¬
nitionis formulam, de arcano ab improbis &
indignis celando: quàm ideò tàm frequen¬
ter repetit, ne coeleste sophici silentij sigillum
fortè frangatur, & sic ars nostra sacratissi¬
ma in impiorum munus delapsa, nefariè pro¬
fanetur.
HERMES.
Et scias fili, quod lapis noster ex plu¬
ribus rebus, & varijs coloribus, & ex¬
quatuor coadunatus & compositus est
elementis, quae nos oportet dividere, &
per membra scindere, & artus sequestra¬
re, partim mortificare in eo naturam,
quae in eo est, aquam & ignem in eo ha¬
bitantem custodire, qui ex 4. elementis,
& eorum aquis, sua aqua continere, sci¬
licet, quae non est aqua, forma, sed ignis
aquas ascendens, & continens in va¬
se sincero, & ne fugiant spiritus à
con¬
K 4