304
CAPITULUM II. 153
tant Philosophicam: vel lapidem in elemen¬
tum aquae resolutum. Sic anno tertio, Na¬
turae robur magis magisque crescit & augescit in
arbore juniperi, quae in tertia revolutione
annua (annus enim producit non ager) flores
illas in bacculas albicantes commutat: iuxta
illud Philosophorum axioma: Corruptio u¬
nius est generatio alterius. Ejusmodi baccu¬
lae iam continent quidem in se oleaginosam
quandam pingvedinem, sed crudam adhuc,
neque satis decoctam. Vnde aëri comparan¬
dae veniunt. Quarto & ultimo anno can¬
dentes. illae bacculae vertuntur in baccas ni¬
gras, qui color consummatae in illis, & perfectae
maturitatis signum est: ultrà quem natura
sine artis auxilio operari ampliùs nequit.
Continuato enim hactenus digestionis tempo¬
re tam exquisitè à Naturae igne sunt exco¬
ctae & maturatae, ut igneae naturae participes
redditae, totae in ignem evaserint: adeo ut per se
altiorem elementorum ordinem ascendere
nequeant, nisi arte adiuventur. Quoniam
autem admixta adhuc corporea crassities in
his baccis, spiritualem & igneam medicinae es¬
sentiam multum impedit, adeò ut tardius pe¬
netran¬
K 5