304
CAPITULUM II. 155
O benedicta aquina forma pontica,
quae elementa dissolvis. Oportet
autem nos cum hac aquina anima, ut
formam sulphuream possideamus, aceto
nostro eam miscere. Cum enim aquae
potentia, compositumque solvitur, clavis
restaurationis est. Tunc ab eis mors, &
nigredo fugiunt, & sapientia proce¬
dit.
SCHOLIUM.
Magna vis ac potestas inest aquae Philo¬
sophica, adeo ut menitò benedicta dica¬
tur. Satis enim laudari, aut verborum enco¬
mijs depraedicari vix potest. Sicut enim aqua
fontana sordes rerum abluit externas: ita haec
aqua elementa non tantùm dissolvit, sed quoque
internas corporum impuritates aufert, & jun¬
cta aceto Philosophico, elicit ex ipsis sulphur
incombustibile, quod per proiectionem imper¬
lecta metalla, tingit in aurum, & argen¬
tum.
Haec aqua est, clavis artis, qua quò saepius
aperiuntur, hoc est, solvuntur corpora, eò
magis coagulantur, eoque fiunt nobilioras,
praestan¬