304
158 DE LAPIDIS PHYSICI SECRETO
ceptis & processibus, ut vocant, unquam prae¬
staret ominis seplasiariorum & sophistarum
cohors. Philosophi dicunt: ignis & azoth ti¬
bi sufficiunt. Disce igitur primum à Natura,
azoth sive aquae istius Philosophicae praepara¬
tionem. Hanc posteà aquam praeparatam, si¬
ve artificialiter adiuvante Natura produ¬
ctam, simplici operatione, ad imitationem e¬
iusdem Naturae in igne solo coques, nec te tae¬
deat: & sic haud dubiè optatum finem conse¬
queris. Haec quidem operatio si ve coctio sim¬
plex quidem est & linearis, sed tamen non ru¬
stico planè modo si ve ingenio perficienda. Igi¬
tur anteà dixi, simplicem illam quidem esse, sed
absconditam & paucis cognitam, hoc est, inge¬
niosam. Qui igitur ingenio valet, in ea stu¬
diosè & fideliter indaganda, spretis interim
omnibus sophisticorum processuum ambagibus,
haud frustrabitur: sed hac ipsa occasione,
in profundissima alia Naturae secreta &
penetralia penitus
introibit.
Finis cap. secundi
CAPI¬