304
162 DE LAPIDIS PHYSICI SECRETO
ret. Fontes igitur coeli & divinae misericor¬
diae sunt aperti, qui nullo ingenio humano, ex¬
hauriri possunt: nihilque à nobis desideratur
aliud, quam ut vasa debita adhibeamus ad
excipiendam tàm salutarem ac divinam a¬
quam, quae ex istio promanat fontibus. Non e¬
nim deficient, quousque hoc mundi seculum du¬
rabit: hoc vero transeunte & cessante, DEUS
omnium fontium rivulos rursus in se contra¬
het: nec amplius ipsos emanare aut effluere
permittet. Sic gratiae fons inexhaustus erga ge¬
nus humanum est Christus, ex quo quantò sae¬
pius potamur in hoc seculo, tanto magis cresci¬
mus in spem, fidem & charitatem erga illum.
Debemus igitur sedulò operam dare, ut as¬
siduo ferventique pietatis exercitio, sacroque poe¬
nitentiae igne corda nostra soluta quasi & a¬
perta, indies hauriant tàm saluberrimam vi¬
vificamque husus fontis aquam. Quicunque e¬
nim in hoc seculo gratiae, cum virginibus pru¬
dentibus non sibi compara verit hujus aquae
thesaurum & copiam sufficientem ad vitam
aeternam consequendam: is frustrà emptionem
illius, cùm fatuis istis virginibus in altero spe¬
rabit mundo.
HER¬