304
CAPITULUM III. 169
mus de pretioso & carissimo: quod orientale
argentum vivum magnesiae author nuncu¬
pat. Sed non loquitur de argento vivo, quod
videtur: neque de magnesia vulgò nota. Sed
per argentum vivum intelligit humiditatem
illius mixtionis, quae est humiditas radicalis
lapidis nostri. Et per magnesiam intelligit
totam mixtionem, de qua extrahitur ista hu¬
miditas, quae argentum vivum nostrum voca¬
tur: quae quidem humiditas currit in igne, &
in eodem igne totum compositum dissolvit,
congelat, denigrat, dealbat, rubisicat, & perfi¬
cit, hoc est, omnia facit in omnibus. Inde
pretiosissimus est thesaurus ei, qui eam novit,
& possidet. Merito autem dicitur magnesia.
Magna enim est ejus vis & facultas, quae in¬
star magnetis universalis, omnia ad suum at¬
trahit centrum, quaecunque in se universus tàm
superioris quàm inferioris mundi ambitus com¬
plectitur: adeò ut per hujus beneficium in mi¬
nimae quantitatis corpusculo, vix, aciculae mu¬
cronem referente, liceat totum comprehende¬
rò mundum. Sed majus secretum latet, in
hac pretiosa magnesia, quàm in argento vi vo¬
vili. Philosophi igitur miris illam modis occul¬
tarunt,
L 5