304
CAPITULUM III. 179
HERMES.
Solis radios draco fugit, qui foramina
observat, filiusque noster mortuus vi¬
vet, rex ab igne veniet, ac conjugio gau¬
debit, & occulta patebunt, & lac virgi¬
nis dealbabitur. Filius iam vivificatus fit
bellator ignis, & supereminens tinctu¬
ris. Filius enim est beneficium & Phi¬
losophiam habens.
SCHOLIVM.
Draco significat terram, & est nigrum ni¬
grius nigro. Serpentes autem & Dra¬
cones gaudent potius locis subterraneis, petro¬
sis & obscuris speluncis, quàm luce Solis sive
diei propatulo. Lucente igitur Sole fugiunt,
& latibula sua repetunt, ne à tàm claro lumi¬
nis splendore, quem ferre nequeunt, nimis
torqueantur. In vas igitur probè munitum
ac clausum, nec nisi unicum foramen, par¬
vum ac rotundum, per quod Solis radij in¬
trare possunt, habens, Draco inclusus Soli
exponatur per mensem Philosophicum.
quo
M 2