304
182 DE LAPIDIS PHYSICI SECRETO
mine ipsius Naturae, tanquam ex ipso fonte ue¬
bertim haurit) ab eo comparent. Quam as¬
secuti sive adepti (hinc Philosophi Adepti no¬
minantur à Paracelso: indeque nomen suum
habet Philosophia Adepta) gratiarum actio¬
nem, prout decet, pro tantis beneficijs modestè
referunt, & cum pace revertuntur in regio¬
uem suam.
HERMES.
Venite filij sapientum, & nunc gaude¬
amus, & simul laetemur, quia mors
consummata est, & filius noster regnat,
& iam rubea toga, & Chermes indutus
est.
SCHOLIVM.
Sicut victor magnanimus è bello reversus,
publicè & solemniter agit triumphum: &
undique in publicis plateis acclamatio populi, in
laetitiae & congratulationis signum exauditum:
sic quoque Hermes existimat, sibi acclamantibus
congratulantibusque simul sapientum filijs post
partam in hoc Chymico bellò victoriam, nunc
triumphandum, & manibus pedibusque in laeti¬
tiae signum plaudendum esse, ut qui tot mon¬
stra norrenda de vicerit: tot terribiles draco¬
nes: