304
CAPITULUM IV. 197
Metalla verò naturaliter in mineris suis pro¬
creata quis negabit? Non igitur vita sua ca¬
rebunt: licet haec in ijs manifestè, ut in ani¬
mantibus & vegetabilibus non sese prodat,
priusquam à corporea sua mole, quae vitae acti¬
ones in ipsis obtundit & reprimit, liberentur
idque per ejusdem luminis beneficium: cujus
officium est, tenebras mortis fugare, & illarum
loco inducere vitam.
Non autem hoc lumen indagandum erit in
corporibus metallicis, propter nimiam ipsorum
siccitatem, hoc est, terrestrem crassitiem. Ni¬
si enim siccum esset meum metallum, inquit
author, omnia corpora mei indigerent. Neque
cuprum aut as, sed Venus, Planeta & sydus coe¬
leste ait: Ego genero lumen. Per Venerem
igitur essentiam intelligo astralem, lucidam
& splendentem: quae ignea sua vi non secus,
ac carbonum ignis corpora liquefaciat: non
autem liquefaciat simpliciter, sed liquefacien¬
do etiam simul rubiginem deleat, & substan¬
tiam, hoc est, occultam tincturam, extra¬
hat. Quod tum fiet, si Venus & ejus frater
in vicem copulati, & Vulcani fallacijs, catenae
invisibili tamdiu ligati teneantur: doneo Ve¬
nus
N 3