304
204 DE LAPIDIS PHYSICI SECRETO
coelicas mittimus regiones. Igneae namque ca¬
lefactionis dominus sum, nullique ego cederem
unquam, nisi lux Apollinea, claritate & ardo¬
re suo nimio me vinceret, urgeret, pelleret,
inque fugam verteret. Ilt ut sit, tantum ta¬
men virium contribuo magno regi nostro, ut se
& regnum nostrum à quacunque vi illata de¬
fendere possit. Habet enim ex me gladium
flammeum & versatilem, ad custodiendam
viam ligni vitae: ut nihil iam dicam de forti¬
tudine, magna nimitate, generositate, & po¬
testate summa ad quam vis iniuriam aliam:
propulsandam: adeo ut iam sit perfectissimus,
nihilque amplius ipsi desit ad regni sui splendo¬
rem amplificandum. His finitis, arbiter
Deorum Mercurius annuit, & vota omnium
collecta, tanquam aequa & pia comprobat lau¬
dat, praedicat. Rex igitur hactenus occulta¬
tus in umbra mortis, gloria & honore pristino,
recuperatis, sine mora prodit in lucem, & viri¬
bus longè maioribus auctus distribuit varia in
fratres dona, & beneficiorum memor, quibus
ab ipsis multipliciter fuit affectus, aeque ipsos
regijs honoribus ornandos seriò mandat, vult,
iubet, imperat. Quibus peractis omnibus,
invi¬