214
DE
LAPIDIS
PHYSICI
SECRETO
coelùm
ingrediatur,
nisi
id
prius
per
ignem
pu¬
rificatum
fuerit:
adeoque
in
coelo
omnia
pura
&
perfecta
permaneant
per
hunc
eundem
in¬
gnem.
Si
enim
ignis
tanta
vi
ageret
in
haec
infe¬
riora,
ac
in
superiora,
omnis
statim
auferre¬
tur
impuritas
&
imperfectio
ab
inferioribus,
haecque
prorsus
coelestibus
fierent
similia.
Sed
DEUS
hanc
magnam
&
universalem
separatio¬
nem
sibi
soli
usque
ad
extremum
iudicij
diem
re¬
servavit.
Interim
verò
suis
quoque
fidelibus
&
electis
in
Christo
membris,
largitus
est
par¬
ticularia
ignis
magisteria,
per
quae
corporum
horum
inferiorum
impuritatem
separant,
eaque
adeò
perficiunt,
ut
eandem
cum
coelestibus
cor¬
poribus
naturam
&
perfectionem
nanciscan¬
tur.
Hinc
rectè
à
Paracelso
pronunciatum
intelligimus:
totum
transmutationis
arcanum
consistere
in
igne.
In
hac
igitur
ignis
arte,
sive
pyrotechnia,
nisi
quis
probè
exercitatus
fuerit,
vix
aliqui
id
effatu
laudeque
dignum
in
Chymia
praestabit
unquam.
HERMES
Et