304
CAPITULUM IV. 219
emendantia, & inde corruptio videtur
in emendato, & inde emendatio appa¬
rebit, & utrumque est signum artis.
SCHOLIUM.
Iuramento confirmat author, se veritatem
dixisse de Mercurio: in quo reperitur utraque
natura, destruens & emendans, hoc est, solvens
& coagulans: unus enim idemque Mercurius
corrumpit & destruit corpora, rursusque ea exal¬
tat, perficit & fixat: & ita damnum, quod in¬
duxit, recompensat duplo. Emendat enim &
restituit maximo cum emolumento, quod in
putrefactione tanquam operis principio exina¬
nierat. Argumentum verae artis certius habe¬
ri non potest, quàm quod ex materia una ea¬
demque ubique tàm in principio quàm in fine su¬
mitur. Nihilque ab arte magis alienum est,
quàm quod ex rebus pluribus & diversis ortum.
est. Natura enim non emendatur, nisi in sua
natura. Undè liquidò constat, artis principium
non esse nisi unum, & in idem quoque eandem fi¬
niri. Quale illud sit principium, ostendit Alanus
his verbis, inquiens: Ars nostra incipitur cum
Mercurio, & finitur cùm eodem Mercuriò. Mi¬
tabilis enim est natura Mercurij, utpote.
Cui