304
CAPITULUM IV. 221
vident hunc simplicem unitatis Mercurium
sed caeci versantur in infelici diadis sive duali¬
tatis numero, qui litis & confusionis author di¬
citur. Quemadmodum autem omnes, qui aeter¬
nae salutis, in secutura vità participes esse vo¬
lunt, à varijs & diversis curis mundanis ani¬
mum abstrahunt, & cum Lazari sorore Ma¬
rià potius, (quàm cum Martha altera sorore,
cui Dominus dicit, Martha Martha, tu multum
sollicita es,) meliorem partem eligentes, unico
& soli Salvatori ac Domino nostro Jesu Chri¬
sto continuè assident, à quo asciduis suspirijs &
votis petunt aquam istam vivam, quae in eis
fiat fons aquae salientis in vitam aeternum. Sic
veri Philosophi non quaerunt, nisi hunc unicum
& verum unitatis Mercurium, qui agnitus, fit
illis in fontem vivum, ex quo hauriunt aquam
istam Philosophicam perennem, ad corpora sua
abluenda, & ab omnibus sordibus mundanda:
ita ut in tali simplici unitatis perfectio¬
ne, pura & immaculata in aeter¬
num permaneant.
Finis capituli quarti.
CAPI¬