304
CAPITULUM V. 223
illa visibilia, pro veris rerum seminibus sive
principijs fuerint habita: vera tamen princi¬
pia aut semina non sunt: sed verorum semi¬
num tantummodò rudimenta quaedam & do¬
micilia corporea: quam vis nec ipse spiritus in
seminibus corporeis latitans, verùm per se se¬
men nuncupari possit: quia corpore suo, quod
mortuum est, retentus, simul in mortis aecono¬
miam conspirat, nec per se sine tertio spiritua¬
li, vivo & vero semine, quod prorsus in visibi¬
le, & ab omni corporeo vinculo liberum est,
quicquam agere aut producere potest. Ex
quo palam fit, seminis considerationem esse tri¬
plicem: aut enim semen est corpus: aut spiri¬
tus mixtus & corporeus: aut spiritus immix¬
tus & incorporeus. Ex hoc tertio immixto,
sive incorporeo & invisibili, tanquam ex
corvo, in noctis nigredine & obscurita¬
te delitescente, quod propriè semen dici¬
tur, inquit Hermes, sumitur hujus artis
principium. Sunt autem praecipuè tres ejus mo¬
di aves, quarum Hermes ac reliqui Philosophi
hinc inde in seriptis suis mentionem faci¬
unt. Vocantur autem a nomine Hermetis,
aves