304
CAPITULUM V. 229
Post mortem quoque hominis, similis rema¬
net vermiculus, qui non cum reliqua corporis
substantia corrumpitur, aut in nihilum redi¬
gitur: sed reservatur in spirituali mortuorum
mundo, usque ad resurrectionem generalem: in
quà omnes homines indutis novis & incorru¬
ptibilibus corporibus reiuvenescent. Hic autem
est ille vermis conscientiae, sive bonae sive malae,
qui non moritur: de quo legitur apud Prophe¬
tam. Certius ex natura argumentum pro
stabilienda mortuorum resurrectione non da¬
tur, quàm hoc ipsum: quod si mundicolae no¬
stri, quorùm cor totum adhaeret caducis tan¬
tùm, vanis, & corruptibilibus mundi thesau¬
ris, id penitiùs ac diligentiùs scrutarentur:
majorem fortè curam susciperent de aeternis,
stabilibus, & in perpetuum duraturis bonis
conciliandis, quàm proh dolor solent. Sed
pergit author, & vocat hunc cinerem cerebrum,
propter spiritum subtilissimum, qui in eo la¬
tet. Sicut enim cerebrum sedes est & domi¬
cilium spiritus animalis, purissimi & subtilissi¬
mi in toto corpore humano, sive microcosmico:
ita hic cinis quoque est habitaculum nobilissimi
& preciosissimi spiritus totius mundi majoris,
sive
P 3