304
CAPITULUM VI. 241
cat verbis: & primùm id tincturas continere
ait: Tincturarum enim magna est latitudò.
Quicquid enim tingendo colorem aut proprie¬
tatem corporibus naturalibus imprimit, id tin¬
cturae nomen meretur: ita ut omnis medicina,
quae corpora in bonà & naturali conservat
constitutione, & aufert morbos, rectè appelle¬
tur tinctura sanitatis: & sic econtrà res de¬
struentes, ac aegritudines corruptionesque corpo¬
ribus inducentes, nuncupentur tincturae mor¬
borum & mortis. Quot igitur in mundo res
in veniuntur, sanitatis & morborum causae,
tot etiam tincturae statuendae: quas in uni ver¬
sum omnes in se complectitur unicum istud
Philosophorum unguentum. Habet deinde
idem unguentum facultatem fugientia coagu¬
landi, & sulphura decorandi, hoc est, volati¬
lia figendi, & obscura illustrandi. Ejusmo¬
di autem volatilia nihil aliud sunt, quàm o¬
mnia inferiora & imperfecta metalla, quae
per hoc ungventùm transmutantur in opti¬
mum aurum & argentum. Tandem un¬
guentum hoc absconditum latere dicit in cor¬
poribus, non secus ac ignis sibe calor naturalis
(non autem hîc sermo est de igne vulgari,
aliàs
Q