304
252 DE LAPIDIS PHYSICI SECRETO
Inspicite ergò, quomodo fermentum
non est, nisi de pasta ipsa.
SCHOLIUM.
Paulò superiùs mentionem fecit author fer¬
menti, idque aurum esse apertis & manifestis
verbis indicavit. Pergit igitur nunc pluri¬
bus demonstraere necessitatem fermentationis:
& aliquas ordine operationes ponit: quales
sunt sublimatio, mundatio, faecum separatio,
conjunctio & mixtio, quae singulae necessariò
requirunt fermentationem. Est enim fer¬
mentum quasi anima, quae pastam eadem pro¬
prietate, quà ipsa est insignita, fermentat.
Ne verò dubites, id verum artis esse fermen¬
tum, ab authore supra propositum: considera
solummodò finem intentionis tuae, & mox fa¬
teberis aliud non esse, quàm hoc ipsum. Au¬
rum vis producere: Ergo aurum tuum quoque
erit fermentum. Quemadmodum fermen¬
tum pastae ex, eadem materia constat, ex qua
ipsa pasta: utriusque enim materia est farina:
sic fermentum lapidis aurifici est aurum: ar¬
gentifici argentum. Vide saltem, ut fermen¬
tum,