304
254 DE LAPIDIS PHYSICI SECRETO
tenebrarum opera, regenerato homini omninò
devitanda & fugienda sunt. Modicum enim
enim fermentum, scilicet veteris hominis, ut
Paulus docet, Gal. 5. corrumpit totam massam.
Quicunque igitur massam suam, tàm theologicè
quàm Chymicè, rectè fermentare volet: ve¬
tera impuritatis & corruptionis corpora relin¬
quat, nihil enim stabile aut laudabile in illis
unquam in veniet. Est autem in utraque scien¬
tià fermentatio necessaria. Qui enim in Theo¬
logia ignorat Christum, ab eodem quoque igno¬
rabitur. Nosse autem Christum realiter, est cre¬
dere ipsius verbo, & servare ipsius mandata.
Sic enim cum ipso erimus una massa, & à pro¬
prio ipsius verbo in essentialem & perpetuam a¬
micitiam ejus fermentati. famque non ampliùs
nos dicet servos, sed amicos. Amici enim, inquit
ad discipulos, mei estis, si feceritis, quae praecipio [sic]
vobis. In Chymià quoque necessariam fermentatio¬
nem esse palàm fit ex eo, quod si non misces fer¬
mentum cum Elixire, non coloretur corpus, sicut
debet, quoniam sine fermento non exibit neque Sol,
neque Luna. Est enim fermentum anima, quae cor¬
pori imperfect mediante aqua, vitam tribuit,
quàm prius non habebat, & in meliorem for¬
mam reducit.
HER¬