304
260 DE LAPIDIS PHYSICI SECRETO
numerus eorum, qui hoc inani & sterili verbo
utuntur ad lucrandum tantummodò panem
pro corpore suo alendo: paucissimi autem sunt,
imò vix unus atque alter, qui hoc verbum effi¬
caciter & essentialiter adhibeat tàm pro suà
quàm aliorum animarum salute: ita etiam in¬
gens est alchymistarum deploratorum multi¬
tudo, qui artem Chymicam exercentes solum¬
modò inhaerent rebus sive fermentis mortuis,
& particulaeribus quibusdam sophisticationi¬
bus: pauci verò reperiuntur, qui vivam & ef¬
ficacem Naturae essentiam, & uni versalem o¬
ninium corporum medicinam, legitimo modo
inquirunt atque scrutantur.
HERMES.
Certus aurei color ad rubedinem, &
natura non est dulcedo, ideò de eo
sericum constituimus, quod est Ixsir: &
de eo constituimus encaustum, quod
scripsimus, & sic illo regis lutum tingi¬
mus, & in eo colorem coeli posuimus,
qui se videntibus visum augmentat.
SCHOLIUM.
Quam vis non satis constet, quid author
velit per dulcedinem & sericum: infe¬
riùs tamen sese explicat, adeo ut facilè conje¬
ctari.