304
CAPITULUM VII. 271
ratissimae est compositionis: ita ut non solum repel¬
lat à se omnem vim externam, sed propter faecundam
virtutum affluentiam & copiam, quà abundat,
propriorum parentum infirmitates sanat, & quem vis
corporum Mercurium in summam auri perfe¬
ctionem tingit.
HERMES.
Primum enim opus ex vegetabili fit, se¬
cundum exanimali in gallinae ovo, ma¬
ximum est subsidium, & elementorum con¬
stantia, ac terra nostra aurum est, de quo o¬
mne sericum constituimus, quod est fer¬
mentum Isir.
SCHOLIUM.
DIstingvit, hîc author opus magnum sive ge¬
nerale in duo specialia, nempe in vegeta¬
bile, & in animale, quòd ultimu in gallinae ovo
perfici ait. Sed quam vis plura & infinita hujusce¬
modi opera fingantur à Philosophis: tamen non est
nisi unum verum, quod ab elementorum aequali &
temperata permistione solum constans, firmum &
fixum est: ob quam causam maximu quoque sanita¬
tis est subsidium, nec minùs inopiae. Fundatur
autem in terra auri, quae merito Isir, sive Eli¬
xir, sive fermentum Philosophorum appella¬
tur. Hoc autem fermentum duplex esse, paullo suprà
monuimus: Solis videlicet & Lunae. Per fermen¬
ta Solis intelligitur sperma viri: & per fermentum
Lunae sperma faemine: ex illis fit primo coniunctio,