304
272
Conclusio totius tractatus.
Haec sunt, vir Nobilissime ac magnifi¬
ce, fautor & Mecoenas observande, quae de
septem hujus tractatus capitulis, in tui gratiam
commentari visum fuit. Utinam quid in me es¬
set, quo grati erga te animi significationem
quantulamcunque ponere possem: me haberes
utique ad omnia paratissimum. In Galliam enim
quotiens te advenisse audiebam, toties summo
perfusus gaudio ac laetitiâ, mihi unicè gratula¬
bar. It enim de caeteris tuis meritis iam nihil
dicam, quibus me multis tibi modis obstrinxi¬
sti: ex sola tuâ conversatione & colloquio quo¬
tidiano, à quo me discendi avidum non tantùm
non repellebas, sed amicè potiùs invitabas, &
humanissimè insuper rogabas, in cursu meo Phi¬
losophico tantum hausi utilitatis, ut cum Ale¬
xandro Magno verè mihi nunc liceat dicere: vi¬
vendi me principium à patre, benè vivendi au¬
tem à te accepisse: ita ut generatus quidem à pa¬
rentibus nunc verò per te ab Eliano quodam vel divi¬
no potiùs spiritu regeneratus planè videar. Hanc
autem laudem quamvis tibi imprimis tribuam, nolo
tamen inficiari, me quoque aliorum plurium ad¬
huc virorum doctissimorum colloquijs interfu¬
isse, tam in Gallijs, quàm in Germaniâ, quae uber¬
tate quidem & fertilitate maximorum, & prae¬
stantissimorum ingeniorum, alias regiones in
ab¬
S