304
Si adhuc hominibus placerem, Christi servus
non essem. Gal. 1. Nihilominus tamen, sit
malè locutus sum, testimoniùm perhibe de malo:
sin autem benè, quare me caedis? An quid
tanquam Aquila spuria radios solares, aspicere
nequeas? an quod prorsus datus sis in repro¬
bum sensum. Sed stultum si contudero in mor¬
tario quasi ptisanas, feriente desuper pilo, non
tamen auferetur ab eo stultitia ejus. Pro¬
verb. 28.
"Aperi, quaeso, O JEHOVAH, oculos e¬
orum, ut videant." 2. Reg. 6.
FINIS.